# Libelli quinque 19.1-5

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 19.1 to 19.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/19.1

Caput X. T ex his quae sunt extra zodiacum in tabula, duae sunt uerticales Mediolano, uidelicet hircus alhaiot, cuius declinatio est gra. 44. min. 56. Mediolani autem declinatio, ut ego sum expertus, est gra. 44. min. 20. quare ipsa recedit. Alia, est cauda cygni, habens de clinationis grad. 43. min. 43. quare cum haec accedat: est enim in aquario, & alia recedat. Sequitur ut à natura Martis & Mercurij ad naturam Veneris & Mercurij declinent, ac magis in dies declina bunt. Habent autem hae stellae potestatem magnam supra loca, quoniam semel qualibet die supra ciuitatem perpendiculariter insistunt. Cum caput algol peragrauit Asiam minorem, & Graeciam, in annis fermè 400, dest ruxit eas prouincias usque ad extremum, & desertas ac oppressas â Mahumethanis reddidit. Nunc autenm inuasit Italiam, est enim perpendicularis super Apuliam & Nea politanum regnum, utinam nobis nihil ferat nocumenti. Tempore aedificationis Romae, fuit eis stella uerticalis extremum caudae ursae maioris, secundae magnitudinis, de natura Martis: & ideo dominati sunt orbi propter fortitudinem suam. Cum autem recessit, debilitati sunt ita, ut solum nomen retineant. Hoc autem fuit etiam ex stellis, quae illi urbi superuenerunt, & fuerunt dextrum latus Persei, & caput serpentis. Et transiuit cauda ursae super Bizantium, & constituit ibi imperium: deinde super Galliam, & trunstulit eò imperium: demun peruenit ad Germanos, & transtulit ad ipsos imperium. Significat enim cauda ursae fortitudinem cui non est similis, & nunc est etiam sita super Germaniam. Etsi quis dicat, Igitur existentium in uno paralello, erit eadem fortuna, quoniam eadem stella uerticalis: dico, quòd oportuit in fundatione loci eam stellam tunc fore & in meridie, & cum Sole iunctam, & Solem cum hoc esse fortunatum, & ita fortitudo communicatur toti paralello, sed imperium uni soli contingit loco. Vnde legimus, quòd tempore Romanorum tota Italia erat repleta populis fortissimis, maxime in eodem paralello, sicut Samnitibus, Veientibus, Fidenatibus, qui ferè erant in eadem poli eleuatione: partem autem Italiae borealiorem, non Italiam, sed Galliam togatam uocabant, nec in fortitudine erat eis similis. Quare per omnia loca transitus stellarum euenient dispositiones populis, in qualitatibus animi significatae per eas: non tamen desolationes, aut imperia, quoniam stella non per se hoc significat, nisi cum fuerit bene aut male disposita, in tempore aedificationis loci, aut initij transitus.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
