Latin
19.6 to 19.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 19.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Qui igitur natus fuerit rex, stella uerticali alicuius loci, cui non dominetur, in cuspide decimae, uel cum domino decimae iuncta, dominabitur loco cui ea fuerit uerticalis, &tunc fuerit in angulo initij regni. Quod si ciuis oriatur, ea coelum mediante, aut in horoscopo, aut Lunae, aut domino decimae iuncta, honorabitur sem per ille in ciuitate, &magnus euadet. Tales erunt in ciuitate no stra, quibus oritur Gemi. gra. 1. uel Vir. gra. 14. De stellarum magnitudine. Caput XI. Tellae magnitudinis primae, &Venus, &Iupiter, habent diametrum, mi. 8. Saturnus, Mars, &stellae secundae magnitudinis, habent diametrum, min. 6. Stellae magnitudinis tertiae, habent diametrum, min. 4. Stellae magnitudinis quartae, habent diamertum, mi. 3. &tantum habet Mercurius. Stellae magnitudinis quin tae E iij tae, habent 2. min. diametri. Et stellae magnitudinis sextae, habent: min. 1. diametri. Saturnus etiam, Iupiter &Mars, augentur per mi. 1. in opposito augis: &minuuntur per mi. 1. in auge. Venus autem cum est in auge, habet mi. 7. diametri, &mi. 10. in opposito augis. Sol autem in auge, habet min. 31. &in opposito min. 33. Luna habet in auge min. 31. &in opposito min. 35.