# Libelli quinque 19.6-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 19.6 to 19.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/19.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/19.6

Qui igitur natus fuerit rex, stella uerticali alicuius loci, cui non dominetur, in cuspide decimae, uel cum domino decimae iuncta, dominabitur loco cui ea fuerit uerticalis, & tunc fuerit in angulo initij regni. Quod si ciuis oriatur, ea coelum mediante, aut in horoscopo, aut Lunae, aut domino decimae iuncta, honorabitur sem per ille in ciuitate, & magnus euadet. Tales erunt in ciuitate no stra, quibus oritur Gemi. gra. 1. uel Vir. gra. 14. De stellarum magnitudine. Caput XI. Tellae magnitudinis primae, & Venus, & Iupiter, habent diametrum, mi. 8. Saturnus, Mars, & stellae secundae magnitudinis, habent diametrum, min. 6. Stellae magnitudinis tertiae, habent diametrum, min. 4. Stellae magnitudinis quartae, habent diamertum, mi. 3. & tantum habet Mercurius. Stellae magnitudinis quin tae E iij tae, habent 2. min. diametri. Et stellae magnitudinis sextae, habent: min. 1. diametri. Saturnus etiam, Iupiter & Mars, augentur per mi. 1. in opposito augis: & minuuntur per mi. 1. in auge. Venus autem cum est in auge, habet mi. 7. diametri, & mi. 10. in opposito augis. Sol autem in auge, habet min. 31. & in opposito min. 33. Luna habet in auge min. 31. & in opposito min. 35.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
