# Libelli quinque 2-3

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/2-3

Luna, uitam, uxores, concubinas, sorores, animam, corpus, ma trem, itinera. Obseruare decet in significatore, Planetam aut locum in mundo, non autem in ecliptica, in promissore autem locum in ecliptica, non autem corpus Planetae, nec locum in mundo, nisi cum promissor significatori commiscetur. Exemplum in nostra decimanona genitura uitae significator est Luna, abscisor autem est Saturnus. Obsertiabimus igitur corpus Lunae non duodecimam partem Pi scium, & loca quatuor Saturni, non autem Saturnum pro uita. Caput nihil significat per se, cum alio augmentum & subtilitatem, & mitigat mala. Cauda auget mala, & significat diminutionem & subtilitatem. Ne existimes quòd promissor solus occidat a ut perficiat, nam quandoque produceretur effectus in longum, sed radij disposi toris perficiunt negotium ipsum. Velut in trigesimanona genitura lupi ter damnat ascendens, quia cadit in Virgine, & in loco in quo est, & respicit Martem quadrato aspectu, anno tamen in quo mota tuus est, non peruenit directio ascendentis ad radios Iouis, sed Lunae, quae erat domina loci louis. Et aliquando occidit etiam radius infortunae, quamuis non sit promissor, nec dispositor, aut dominus loci promissoris, ut in uigesimaquinta genitura.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
