Latin
Caput XXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui igitur sic distribuunt, coguntur Soli dare sex signa ab initio Arietis, usque ad Librae initium, reliqua sex signa Lunae, At hoc est absonum, ut quarta pars Tauri sit simul finis Veneris &Solis, sunt etiam absque ratione. Nam non decet ea habere domi cilia, exaltationes, trigonum, &carere terminis ac finibus proprijs. Haec igitur est ratio nostra, septem partes dantur domino exal tationis, post sex domino domus, &si fuerit trigoni etiam dominus 7. post domino trigoni primo quinque, &secundo quatuor, iode quatuor Soli in masculino, primo, deinde Lunae. contra3nio modo in foeminino, inde tres, domino sequentis signi. Vitiuas autem partes infortunae, non habenti dignitatem in loco, niss sit planeta aliquis cadens in eo signo ab exaltatione, nam tunc infortuna habebit penultimas tres partes, &planeta cadens ulcimas. Si tamen erratica, quae cadit ab exaltatione, habeat in eodem signo uim trigoni, ut Mars in Cancro, retinebit penultimum suum locum. Si uero pars aliqua deficiat, detrahimus eam à partibus, quas possidet planeta, qui finem signi sortitur. Sol autem &Luna nunquam finem signi sortiuntur. m –α