Latin
XXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Lu na uero in trino Veneris, facit generaliter studiosos uenereorum &mulieres formosas, ac etiam uiros. Mars uero in Solis opposito, &in septimo loco, malos mores, pluresque mala morte termi nari, amatores armorum, quia est in sagittario. Saturnus cum cauda non permittit, ut exaltentur super alias urbes, nec exaltabuntur: quia tamen est in libra, custodiunt quandam libertatis speciem. LXIIII. 1452. die 21. Septembris, ho. 5. mi. 44. à meridie. Corcoeli, 4 po. Hieronymi Sauonarolae. Vius extant uolumina plurima, gratia plena, in sacra pagiAna, nanque Saturnus &Venus cum spica uirginis fuerunt. Saepius autem dictum est, hanc stellam nostrae religioni praeside re, ut causam naturalem, quae cum loue etiam in Seruatoris genitura horoscopum occupabat. Mercurius in corde Solis fuit, Solque in septima. Studium igitur &eruditionem ostendit: nam Sol ascendenti dominatur. ipse uero infortunatus, ut non posset ad dignitates peruenire. Cumque Luna à Marte in coeli medio &in capricorno infortunetur, tum etiam â Saturno mortem proculdubio publicam &ex igne decernit. Combustus igitur Florentiae est. Quis ed by Google Dig Quis ad unguem melius haec quae acta sunt exprimat? ut res ipsa, ficta quasi, credi posset: nisi quatuor has extremas Georgius loachimus noster, iam perfecte libello misisset, quas adiungi curauimus. At uero manifestum est, quòd haec genitura multis redundabat calamitatibus, etiam praeter exitum animique uitijs, quamuis naturam, consilium partim texerit partim emendarit. LXV. Qυ1463. die 24 F ebruarij, hora 1. min. 42. post meridiem. Cor coeli, 69. Ioannis Pici Mirandulae, N eius, qui per calumniam Astrologiam insectatus est, geEnituram, uerum non absque ratione.