Latin
20.6 to 20.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 20.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Planetas autem non occultat: nam Iuppiter &Venus nihil splendoris etiam contactu minuunt, nedum quòd occultentur. baturnus tamen &Mars, non occultantur unquam ab ea in contactu, hebetantur tamen plurimum. Mercurium autem ultra grad. 2. non occultat omnino; antè autem occultat nisi in aëre ualde sereno: non potest autem occultare, non ob Mercurij lucem, sed quia Luna, cum ei iungitur, necessario admodum parua uidetur. Venus &Iupiter stellas omnes secunda magnitudine inferiores occultant in contactu: quae autem secundae sunt magnitudinis, hebetantur plurimum: primae autem etiam hebetiores fiunt, nullo tamen modo minores uidentur. Saturnus autem &Mars, iuxta Iouem aut Venerem parum fiunt hebetiores: occultationis nulla omnino suspicio, at nec diminutionis: Mercurius tamen, licet cum Venere aut loue ualde debilis &exiguus uideatur, nullo tamen modo disperit. Nullus denique Planeta, Sole excepto, planetam aliam omnino exterminat. Iupiter autem Venus, fixas paruas ad gra. 8. exterminant. Saturnus &Mars, cum bebenijs siue fixis primae magnitudinis pugnant, &licet uincantur, non hebetantur tamen.