# Libelli quinque 20.6-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 20.6 to 20.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/20.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/20.6

Planetas autem non occultat: nam Iuppiter & Venus nihil splendoris etiam contactu minuunt, nedum quòd occultentur. baturnus tamen & Mars, non occultantur unquam ab ea in contactu, hebetantur tamen plurimum. Mercurium autem ultra grad. 2. non occultat omnino; antè autem occultat nisi in aëre ualde sereno: non potest autem occultare, non ob Mercurij lucem, sed quia Luna, cum ei iungitur, necessario admodum parua uidetur. Venus & Iupiter stellas omnes secunda magnitudine inferiores occultant in contactu: quae autem secundae sunt magnitudinis, hebetantur plurimum: primae autem etiam hebetiores fiunt, nullo tamen modo minores uidentur. Saturnus autem & Mars, iuxta Iouem aut Venerem parum fiunt hebetiores: occultationis nulla omnino suspicio, at nec diminutionis: Mercurius tamen, licet cum Venere aut loue ualde debilis & exiguus uideatur, nullo tamen modo disperit. Nullus denique Planeta, Sole excepto, planetam aliam omnino exterminat. Iupiter autem Venus, fixas paruas ad gra. 8. exterminant. Saturnus & Mars, cum bebenijs siue fixis primae magnitudinis pugnant, & licet uincantur, non hebetantur tamen.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
