# Libelli quinque 21-3

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/21-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/21-3

Caput XIIII. Vi uult hoc facere, habeat Zodiacum pictum cum suis stellis locatis, prout in coelo sunt: aut Higinij, aut Arati figuras. Deinde scire conuenit, duas esse in coelo stellas, quarum altera semper supra terram est, eò quòd oppositae sunt: & una est Aldebaram, reliqua Antares, ambae regiae, quas inter caeteras ita cognoscere studebis, ut illicò uisae, non dubites eas esse.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
