# Libelli quinque 21

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/21

Cum stel lis autem secundae magnitudinis pugnant, & licet lumine clario res uideantur, non tamen occultant eas, & uix reddunt hebetiores paulum. Quintae & sextae magnitudinis stellae, iuxta Saturnum & Martem euanescunt: tertiae autem & quartae hebetantur. Mercurius nullas occultat, à nullis occultatur: hebetatur tamen à bebenijs. Omnium stellarum in nostro climate uisibilium, pulcherrima est canicula, & splendidissima quae in ore maioris canis est: maxima uero canopus, quae nunquam nobis apparet, uerum ut ma gnitudine caniculam superat, ita splendore ab illa maximo supe ratur interuallo. Modus memorandi stellas iam cognitas.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
