# Libelli quinque 210

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/210

25 Difficile est iudicare, per ea quae scripta sunt: longe difficilius, artem ipsam tradere: difficillimum autem, artem ipsam inuenire. ¶ Puer tunc nasci dicitur, cum aerem primum, per os inspirat, extra matris uterum. Cum duplicaueris distantiam loci aequalis Lunae à loco Solis, nt argumentum Lunae medium. cumque numeraueris partes distantiae Solis à superiore Planeta per motum aequalem, habebis distantiam ipsius Planetae ab abfide. 28 ¶ Et modus erigendi figuram, pro directione talis erit, ut non solum planetae, sed & fixae, cum suis dimensionibus imponantur, fixae signiferi 246. & 27 extra. Et conuenit, ut habeas instrumentum Planisphaerio simile, magnum ualde, diuisum in 3600, cum quo facies directiones sine labore, tam directas quàm conuersas. Et eodem modo pro genituris, pones in tabula magna omnes fixas signiferi, & reliquas magnas extra loco suo ad unguem, & in limbo exteriore partes & minuta latitudinis, pro imprimendo. ¶ Est etiam uero simile, ut quilibet Planeta dirigatur per lineam, per quam defertur, ut Sol per eclipticam, & reliqui omnes, per circulum suae latitudinis, & sic sciemus fixas, quibus occurrunt secundum corpus, nam directio loci semper est per partes eclipticae. Cum igitur ita sit, conuenit ut etiam radij, omnes eodem modo in illo circulo sumantur, quare oppositi Soli, cum modo Blanchini conueniunt. Oportet igitur scire maximas Planetarum latitudines, & loca in quibus circulus latitudinis eo tempore eclipticam secat, inde quęrere radiationes & directiones per ta bulas primi mobilis, uel cum instrumento. Latitudines maximae Planetarum. Saturnus Iupiter Mars Venus Mercur: Luna. Par. mi. Par. mi. Par. mi. Par. mi. Par mi. Par. mi. ¶Oportet autem non simpliciter sumere maximam latiudinem, sed illam quae tunc maxima est, cum planeta in eo circulo fertur.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
