# Libelli quinque 211

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/211

33 Manifestum est igitur, Astrologiam constare ex scientia motuum exquisita, & naturali philosophia, quorum neutrum cum plerique habeant, utrumque ante haec nemo, nil mirum est, infamiam arti praedecessores nostros addidisse. 34 ¶ Est igitur Astrologia, ut pulcherrima, sic laboriosissima, & difficillima. 35 Ex rotunda autem figura, habemus quo loco directio pertingat, naturam partium existentium in domibus, totius simi litudinem coeli, reuolutionum concursus. 36 ¶ Licet & inter duos circulos, lineis deductis minuta deprehendere in instrumento. 37 ¶ Permutationes absidum, regna, & regiones, & religiones mutant, & Planetae uel ascendens in his, uel oppositis, uim à natura eius contrahunt, cuius est absis, puram in abside, depra uatam in opposito, conuenit igitur hos scire, Absides Planetarum 1540. Iupiter Mars Sol & Venus Saturnus Mercurius. S. gr. mi. S. gr. mi. S. gr. mi. S. gr. mi. S. gr. mi. Aux Lunae singulo mense reuoluitur.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
