# Libelli quinque 212.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 212.1 to 212.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/212.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/212.1

Ostendunt & artis ueritatem, Tiberij, Claudij, Neronis, Domitiani, Adriani, Gordianique Caesarum experimenta, praeter ea quae Picinino, & nostris temporibus acciderunt. 60 Liceat & illius firmitatem, ex supremo in unaquaque geni tura fructu colligere. Vnde multi etiam parum exercitati imminentem sibijpsis mortem praedixerunt, ut loannes Bergomensis. 61 Luna cum eclipsim patitur, proprio lucet lumine ruben te, unde duplex ei uirtus inest. 62 ¶ Sydera pleraque, quae in signifero sunt, quandoque ab inferioribus planetis obscurantur, quod si contingat, proximis temporibus, ut in luminarium eclipsibus considerandum est. Magnis uiris, infirmae geniturae, ad eruditionem conducunt; unde etiam plerunque breuis uitae, ut Pico loanni. Pauperibus uero clare, ut Erasmo. Ioanni Pico Mirandulae Lu64 Considerare oportet coniundus Bellanius Senensis, qui conctiones, magnas, medias, & minores, tra cum scripsit, annum 34. illi tum luminarium, atque etiam mutaultimum ac fatalem praedixit ex tiones Planetarum tardigradorum in rcuolutione, nec deoeptus est. signis, congressusque ad fixas, pro temporum mutationibus. 65 Saturni & Iouis coniunctio minor fit, singulis annis 19. diebus 315, horis 19. Vnde processus fit per partes 242. mi. 59. sec. 9. hoc est autem per signa signiferi 8. par. 2. mi. 59. sec. 9. & sic in eadem trigona signorum natura, ut ex Ariete in Sagittarium, partibus ferme tribus procedens. Inde cognoscimus, ex ignea in terream, inde in aeream, post in aqueam transire signo rum naturam, decem completis reuolutionibus, sub eadem signorum natura ac qualitate. Manent igitur in eodem signorum trigono, annis 198. diebus 236 communibus. Mediae autem coniunctionis radix, fuit post Nabucdonosor, annis 6. diebus 67. cum Saturni & louis media coniunctio, in par. 12. min. 23 Arietis celebrata est. Quare magna coniunctio fuit, annis 53. diebus 148. ante Nabucdonosoris coronationem, in par. 3. min. 21 Arietis. Annis igitur ante Christum 800. diebus 98. sumpsit initium magna coniunctio, quae singulis 794 annis, 214 diebus renouatur. 66 ¶ Ex his igitur facile est uidere, minorum coniunctionum loca & tempora, per continuam additionem annorum 19. dierum 315. & par. 242. min. 59. sec. 9. & quae tempora, quibus coniunctionibus subijciantur. ¶ Maxima coniunctio dicitur, cum permutando se ex aqueo signo, Arietem ingreditur, unde prima non talis est, alia enim in Leone praecesserat. 68 Manifestum est igitur, quòd Mahumeti lex, sub Scorpione initium habuit, secundum authoris genituram in Piscibus. Sic fermè & Lutherani. 69 ¶ Tabulae Ptolemaei, pro supputandis motibus Planetarum antiquis praestantiores sunt, Ephemerides pro praesentibus. Tabulae Zacuti, Tabulaeque Helisabet, breuitate sua difficiles, nec exquisitae. Alphonsi mediae inter Ephemerides & Ptolemaei. Tabulae loannis de Linerijs & Hipparchi, difficultate, alterae quod non exactae essent, exoleuerunt. Perpetuorum ephemeridum Tabulae, crassa minerua conditae sunt. Ioannis Blanchini tabulae, falso innituntur supposito, cum Solis maximam longitudinem in partibus 11. minu. 32.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
