Latin
SEGMENTVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 212.5
Unproofread scanNot analysed yet
Geminorum octauus ac sextus à philosopho &Hippocrate appellantur. 73 ¶Romanorum origo fuit in trigono igneo, Alexandri imperium in aereo, Persarum potentia in terreo, Mahumeti in aqueo. ¶Principium eorum quae à casu contingunt, in anima nati est, quae illum impellit, ut causam illam subeat, anima autem â coelo secundum Lunę motum impellitur, non in his quae à natura sunt. ¶Quae impedire possunt ualida existentia, cum debilia fuerint, procrastinant, aut minuunt effectus. ¶Eorum quae in genitura decernuntur necessaria, in genere producuntur per significatores, ut mors.