# Libelli quinque 212.5

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/212.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/212.5

Geminorum octauus ac sextus à philosopho & Hippocrate appellantur. 73 ¶ Romanorum origo fuit in trigono igneo, Alexandri imperium in aereo, Persarum potentia in terreo, Mahumeti in aqueo. ¶Principium eorum quae à casu contingunt, in anima nati est, quae illum impellit, ut causam illam subeat, anima autem â coelo secundum Lunę motum impellitur, non in his quae à natura sunt. ¶ Quae impedire possunt ualida existentia, cum debilia fuerint, procrastinant, aut minuunt effectus. ¶ Eorum quae in genitura decernuntur necessaria, in genere producuntur per significatores, ut mors.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
