# Libelli quinque 213

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/213

quae uero necessaria non sunt, mutantur, & uicissim saepius redeunt, ut filij, diuitiae, amici. Considera duos status uitae, seu tres, per Saturni reuolutiones, & status crementi, per reuolutionem Iouis, in secunda enim incipiunt aphrodisia, & operationum, per reuolutionem Martis, & annorum dispositiones per Solem, & mensium per Lunam, & dierum per circuitus Solis in firmamento, & horarum & partium per ascendens. ¶ Deterius est, credere se scire, quae nesciat, quàm ignorare quae debeat scire. Delectatio est in his quae iuxta Venerem sunt. Gemma rum, cum in loco Solis, aut Iouis. uestium, cum in loco proprio. Sed & Iupiter in ascendente, facit hominem delectari gemmis, & Saturnus in trino domini ascendentis, lapidibus sculptis. ¶ In aegrotantibus, primam dabis egro, septimam morbo, luminaria uiribus laborantis, infortunas autem uiribus morbi. Sed & octaua domus aliquid significat. Sicut reuolutio anni, est ex deterioribus, iuxta directionem apud genituram, Sic morbi initium ex deterioribus illius reuolutionis, iuxta directionem lunarem, à nobis demonstratam in libro de Iudicijs, sic & mors in comparatione ad constitutionem initij morbi. ¶ Vide quibus delectetur homo, & habebis Planetam praedominantem qualitatibus animi. sic etiam de corpore.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
