# Libelli quinque 217.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 217.5 to 217.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/217.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/217.5

Mobilia diuitias, excipitur Capricornus. 21 Quibus igitur erraticae in Virgine, Scorpio & Capricorno omnes, multa mala adesse necesse est. 22 Cum in peregrinis locis, Sol & Iupiter in opposita uel quadrata fuerint radiatione, Saturnusque in secunda: fuerint autem Sol & lupiter in angulo: semel in honore erit, & diuitas magnas acquisitas conseruabit. 23 ¶ Dixit Albumasar, Cometes supra Venerem uisus est: non igitur in regione est elementari, contra philosophum. cui igitur in corde coeli, uel alio angulo, uel cum luminari, uel cum significatore aliquo ei magnum aliquid nato de illius natura continget. ¶ Promissor ostendit qualitatem, Mars malos, Iupiter bo nos filios dabit, filiae autem meliores sunt, quia Venus & Luna, sunt earum significatrices. 25 Cum ascendens in muto fuerit signo, & Mercurius non in humano cum stella in qua Saturni uis appareat, natus non recte omnino loquetur. 26 ¶ Signa bicorporea, non sunt necessaria in geminorum natiuitatibus, sed ut superesse tantum possint, cum autem per tempus uicturi aliquod sunt, raro accidit, ut non adsint. 27 ¶ Omnis planeta orientalis, calidior est & humidior. Sed caue ne praeternaturalis te decipiat.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
