# Libelli quinque 218

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/218

28 ¶ Saturnus praeest plebi, senibus, infirmis, ob hoc cum uitae inimicus sit, facile tales omnes pereunt ac gregatim. 29 Maxima quaecunque rara sunt, rarae igitur geniturae, prae clara, aut miserrima significantes. Cum autem unicuique ferme reuolutio aliqua rara contingat, cuilibet ferme in cursu longo uitae rarum aliquid contingit. Hoc autem aut non diuturnum est ob id, & si quod sequitur, plerumque comitetur ad mortem. 1484. die 14 Aprilis, ho. 4. mi. 50. à meridie. Cor coeli, 139. Medici Regij.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
