Latin
226.5 to 226.6
Girolamo Cardano, Libelli quinque 226.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
176 UIn humanis sortunae signis, humanum &comem faciunt: infortunae autem dolosam urbanitatem, sicut in feris fortunae agrestem integritatem. 177 Cum ascendens serui, fuerit sextum signum ab ascendente domini, bene conuenient. 178 Cum ascendens subiecti, fuerit culmen geniturae principis: &loca luminarium commutata, &dominus ascendentis subdi ti, eleuatus supra dominum ascendentis principis, in genitura subditi, &dominus ascendentis principis, sit inferior aliquo planeta dominante in sexta uel undecima, aut in genitura subditi, tunc princeps ille, subditi sui parebit arbitrio. ¶Plurimum potentiae apud regem est, cum dominus coeli me dij, aut loci Solis subditi, potens fuerit in figura regni ac regis. 180 Magni nascuntur, sub signis magnis, longarum ascen sionum, in initijs signorum, sub Planetis existentibus in altitudine eccentrici, &parui circuli, &mundi. 181 ¶Obesi autem, iuxta longitudines medias, cum magna latitudine, in signis latis, ac multarum stellarum. 182 Qui Martem habet in ascendente, multis exponetur periculis, &in facie cicatricem tandem habebit.