# Libelli quinque 227.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 227.1 to 227.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/227.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/227.1

183 J Oculus Tauri in apice ascendentis, siccarios facit, ac biothanatos, in occasus autem linea, utriusque effectus significatio augetur. 184 I Cum nauis mare ingreditur, & Bebenia uel Regia de natura Martis in linea ascendentis fuerit, aut Mars ipse, nauis naufragium patietur, quòd si cum hoc luminaria ceciderint, aut testimonium dederint Marti, aut Saturnus in sublimi loco fuerit, nauis illa submergetur. ¶ Similiter, si Mars in coeli medio fuerit, haec eadem ferme euenient. Manifestum est autem, quòd exorientia sydera plus mouent tempestates, inde quae in, corde coeli sunt, ultimo quae occidunt. 186 I Maleuolae, cum in synodo luminarium illa respexerint, aut Luna ad eas peruenit, minus uiolenter tempestates mouent, quàm si exoriantur, attamen longe diuturniores. 187 Coniunctionis locum, reuolutionem praecedentis, quo in loco ab ascendente fuerit reuolutionis considera, nam magna euenient iuxta domus naturam. Si cum profectio ascendentis ad locum coniunctionis attingit, effectus sequeretur, eodem tempore semper cuncta euenirent. ¶ In omni planetarum coniunctione, eum planetam dominatorem constitue, qui sublimior fuerit in eccentrico, & paruo circulo, & qui in loco plures habuerit dignitates, & qui plures stellas suae naturae similes habuerit. 190 Generalia ex singularibus, & ex generalibus singularia, sed alio modo. 191 7 In coniunctione superiorum ille altior est in paruo cir culo â media coniunctione Solis ad mediam oppositionem, qui celerior est: tardius enim mouetur in paruo circulo, à media uero oppositione Solis, ad mediam coniunctionem, altior est qui tardior. ¶ Considerare etiam oportet, motus ab abside, ab imo enim seu eius opposito, augetur motus, auctusque lumine etiam dicitur. optima igitur constitutio, cum ibi circulus paruus idest in ea quarta parte fuerit. Planeta uero in initio suae apparitionis. 193 Matutinus ortus superiorum est, cum planetam Sol motu suo transgreditur, ac sic mane incipit ante Solis ortum apparere. Vespertinus autem occasus, cum illi Sol appropinquans, in uespertino crepusculo super terram existentem occultat. 194 ¶ Matutinus ortus in inferioribus est, cum planeta retro cedens à Solis coniunctione, in imo parui circuli abscedit tantum à Sole donec ante lucem exoriatur, occasus autem matutinus, cum sic apparens directus factus ad summum tendens parui circuli latere incipit.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
