# Libelli quinque 228

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/228

Alfridariae generalia tempora. Sed reuolutiones, tempora propria uniuscuiusque rei. 202 ¶ Rerum quae fiunt, aliae ex principijs pendent, aliae ab ex terioribus. directio autem rebus principalibus magis dominatur, reuolutio autem his quae ab exterioribus. 203 Cometes, magnos aliquando nascituros homines indi cat, ille autem sub eo nascitur, non qui eius tempore, sed qui in regione, quae illi subiacet, angulo ac signo. Solque in loco illius, aut Luna, reliquum luminare in cardine, & ascendens similiter, ac dominus ascendentis, in cardinibus, cometes cum exoritur. aut occidit, aut coeli summum occupat, neque enim ullus haec omnia cometes facere potest. Tum uero coniunctionem, aut saltem oppositionem, natiuitatem illius praecedentem in loco cometis factam fuisse oportet. 204 I Cometes in oriente, maxime exortum significat uiri magni legumlatoris, & in coeli medio, regis praeponentis, in occasu autem raro, & in succedentibus. ¶ Qui autem cum filio cometis participant in genitura, ministri illius fiunt. 206 Cometes mutantes leges, si in nono, uel undecimo loco apparuerint, seditionem in lege, non legem ostendunt, nec erit in illa unum caput. 207 T In religione quae sacerdotes à coniugio prohibet, & à filiorum generatione: significatores uxorum, declarant concubinas: & filiorum, filios ellegitimos, uel adoptiuos. 208 TConuersiones uariae ingenio debetur, ut Mercurio, magnitudini luminis temporum qualitates, & sata ac germinationes, unde Soli ac Lunae, praepotentes affectus, parui circuli magni tudini, ut Marti ac Veneri, corporum consistentiae, orbium maSegmengnitudini.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
