# Libelli quinque 235

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/235

43 ¶ Cum Sol reuertitur super locum promissoris, aut abscisoris, distans ab illo quibusdam partibus, tantundem adimit uirium ex loco significatoris, aut addit, quanta portio est pars una totius distantiae, hocque idem facit in mensibus Luna. 44 T Cui Sol cum capite in angulo fuerit, maxime in prima, uel corde coeli, pater eius ingenti foelicitate fruetur, oportet autem non plus parte una distare. ¶ Cui Mercurius in linea fuerit ascendentis, motu uelocissimus, in humano signo, hic bonae memoriae bonique erit ingenij ac acuti: sed mutabilis in consilijs. Cui luminare temporis, cum constellationibus fuerit, ambo oculi erunt aliquo modo uitiati. 47 Cui Luna à Venere separatur, in masculino signo, fueritque in constellatione aliqua, uel cum Regia, uel Bebenia, is luxui & libidini nimium uacabit, nec ab ullo genere libidinis abstinebit, magnam fortunae tamen foelicitatem consequetur, sed ob uenerea periculis subijcietur. 48 ¶ Luna plena luminibus cum Marte, praebet opinionem stultitiae, & uacua cum Saturno, facit stultos uere. 49 ¶ Venus cum in corde Solis fuerit, ingentes largitur dignitates. 50 Si Planeta cum corde Leonis Lunam aspexerit, idem efficiet. 58 Cum in extremis signorum accidunt Planetis impedimenta, in extremis corporis timendi sunt morbi, ut chiragra & podagra, tum etiam uitia, ut claudicationes. 1469. die 20 Septembris, ho. 6. noctis sequentis. Cor coeli, 13V. Episcopi Astensis. γ ὕ3. ax Iam uides, quod in prima harum duarum, Luna est cum Spica & arcturo, de natura Iouis & Veneris parumque Mercurij. Significat igitur hominem amoenum, omni genere literarum & musicae refertum, & quia oculus Tauri est in ascendente, significat uehementiam & audadam, & quia Luna est in trino Iouis cum capite, significat magnam uitae foeliatatem. Sed quia est non per gradus, erit multiplex haec, sed in nullo genere perfecta. Saturnus etiam in occidente, omnia aut impedit, aut retardat. In secunda uero, quia Mercurius est in opposito Lunae, & Mars in trino Mercurij, & in sextili Lunae. & omnes respiaunt ascendens in quo auda, & omnia partem eandem, sequitur ut fuerit callidissimus mortalium, caruit tamen literis. 59 Deteriora impedimenta accidunt, cum infortunae fuerint in ascendente, & fortunae in occidente, quàm cum contrario modo.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
