# Libelli quinque 24-3

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Caput XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/24-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/24-3

Deinde prima die lanuarij, sole existente in occasu, iterum stella possidet imum coeli, & reuertitur res ad idem: & si dies propo sita non sit, ex his accipe proximiorem, utpote die decima Iulij auferes hor. 4. quoniam sextadecima Iulij proximior est. Aprima igitur lanuarij ad primam Maij, omni mensi dabis hor. 3. praeterquam Februario: & à prima Maij ad primam Ianuarij, dabis hor. 2. praeterquam Augusto, Septembri, & Octobri, quibus dabis unam. Sit autem exemplum, ut res facilius capi possit. Sit in uigesima nocte mensis Iulij stella prędicta in H. notantur igitur à coeli me dio hor. 7. à quibus auferes hor. 4. pro sextadecima Iulij: erit igitur hora 3. noctis exacta. Et sit similiter in octauadecima Nouembris nocte, stella in P, quare cum à coeli medio ad imum coe li sint semper horae 12. erunt horae 14. à quibus demptis horis 9. sextadecimae diei Nouembris, remanent horae 5. erit igitur hora quinta noctis exacta, & ita semper à Maio ad lanuarium, computantur horae à coeli medio per Occidentem. Exemplum â Ianuario ad Maium, fit stella in X, uigesimaoctaua nocte lanuarij, erit igitur hora octaua, à qua demptis hor. 3. primae noctis Februarij, remanebunt horae 5. Et si militer ponamus, quod quarta no cte Aprilis stella sit in F, computabo semper ab imo coeli ad medium hor. 12. & à coeli medio ad F, horas 5. erunt igitur horae 17. quare demptis hor. 8. quartae noctis Aprilis, remanebunt hor. 9. exactae noctis. Et ita computantur à lanuario ad Maium horae, ab imo coeli uersus medium per partem Orientalem. Dimisi au tem fractiones uitandi causa laboris, cum praecisionem paruam afferant, & confusionem plurimam: in duabus autem aut tribus noctibus experientiam confirmabis. De natura Planetarum. Caput XVIII. Aturnus frigidus est maxime orientalis, siccus ma xime occidentalis, malus, tardissimi progressus, ter raemotus, niues & pruinas, pestes, annonae penuriam, seruitutem, labores, desolationem, inuidiam, Ml infirmitates longas, foetorem, mores malos, ex potestatibus non absolutam interficiendi & cruciandi, est autem proprius mortis significator.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
