# Libelli quinque 240.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 240.1 to 240.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.1

125 Compositio ex loue, Venere, Luna, & Mercurio, suauitatem eloquij maximam affert, unde si Iupiter in Virgine, & Luna in Piscibus fuerit, poetae fiunt. 126. ¶ Habet & Leo praecipuum quiddam in eloquentia, cor enim est, in quo animi sedes. 127 Pertinacissimi sunt, quorum ascendenti Saturnus praeest, & ipse cum Regia, uel Bebenia. 128 Crudelissimi, quibus Mars eodem modo cum stella de natura Martis aut Saturni. ¶ Sine exempio artem condere temerarium, cum uno uel duobus leue, cum pluribus autem negociosum. ¶ Per ordinem artem tradere, iucundius legentibus. At per sermones diuisos magis proprium inuentoribus, sic enim unaquaeque ars inuenta & tradita est. 131 Singularibus non possumus quicquam determinare, com posita sunt innumerabilia. Ob id decet enarrare singularia omnia, pauca etiam generalia, ut ex his infinitum illud, iudicio compraehendi possit. 132 ¶ Cum fuerint planetae in eadem latitudine, in oppositis partibus, erit diminutio oppositionis secundum aggregatum utriusque latitudinis, idem de quadratis, sed non eodem modo. 133 Rectene uidetur in hoc dixisse Ludouicus Rigius, cum Mercurius & Venus retropedant in Scorpione cum Sole, & Mars est in Geminis uel Virgine, uiolenti morbi contingunt. 134 ¶ Non perueniet ad finem bonum, uixque fieri potest ut perseueret in magno gradu, cui nulla ex progenitorum figura geniturae propriae auxiliatur. 135 I Si Sol, & Iupiter, & Mars, uel Saturnus, in trigono igneo fuerint, uel in locis sublimibus, uel cum fixis nobilibus, uel se aspicientes, erit natus magni nominis, ratione potentiae, & si Sol cum loue & Mercurio in Aereis, eodem modo erit, ratione industriae. 136 C In augium transmutatione, & regiarum, & magnarum coniunctionum, magni homines nascuntur, quámuis geniturae hoc adeò expresse non ostendant. 137 Dirige Saturnum, ut scias statum parentis, & constantiam, & agrorum, & aedium constitutionem: & louem, ut intelligas amicos, potentiam, & diuitias, & iudicium. Et Martem, ut cognoscas audaciam, promptitudinem, contentiones, & pericula, ac fla gitia. Et Solem, ut cognoscas patris statum, existimationem, uitam, & honores. Venerem autem, ut sciamus matrem, sorores, filias, & co iugium, ac gaudia. Mercurium, ut studium, industriam, ingenium, tra ctationes. Lunam, ut Sorores, matrem, filias, uxores, statum corpo ris, animique, itinera, famam, rationem. Ascendens, ut corporis propriae, & animi qualitates agnoscas. Cor coeli, ut statum & digni tates.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
