# Libelli quinque 240.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 240.5 to 240.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/240.5

Secundam autem, ut lucrum, decimam ut artem, & cum his commisceas, quod non proprium est, & rursus consideres, quid non proprie significent. I Consistentia Lunae in primo mense generationis, & Mercurij in secundo: atque aliorum, qualitatem corporis & animi magis decernit, quàm genitura. Quia uero difficile fuit hoc scire, genituram in qua umbra horum omnium apparet inspicimus. 139 ¶ Quintum signum ab ascendente filios significat, quia eiusdem naturae est cum signo ascendentis, & si fuerint duo signa in ascendente, erunt & nati diuersorum morum inter se ualde, & nona significat eadem causa, filios filiorum. 140 Decima domus artem significat, & secunda diuitias quae arte parantur, est enim in signo eiusdem naturae, & sexta labores, bestias, & seruos ad artem & diuitias comparandas necessaria. ISTRO: 141 ISi cometes apparuerit in quarto, uel quinto, uel octauo mense, uel decimo pręgnantis, natus erit iracundus & seditiosus. 142 I Consistentia infantis in utero, nihil recipit praeter significata corporis & animi. 143 Luna cum cauda existens, matrem adulteram plerumque significat, ac puerum etiam adulterinum & malorum morum. Saepius etiam infortunatum. 144 ¶ Cum uideris, quòd decreta patris non eueniunt ei, qui nutrit filium tanquam suum, tunc certus esse debes, quòd adulterinus ille est.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
