Latin
25.1 to 25.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 25.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Iupiter calidior quàm humidior est, calorem auget occidenta lis, humiditatem orientalis, bonus, tardi progressus, uentos, &ac ris salubritatem ostendit, incolumitatem, quietem, bonos mores, abundantiam uictus, ex potestatibus sacerdotium, &quaesturam, proprius religionis, &diuitiarum significator est. Mars siccior longe quàm calidus, orienta is calorem, occiden talis siccitatem auget, malus, progressus mediocris, fulgura, tem pestates &siccitates ostendit, cometes, iram, mortes repentinas, crudelitatem, foetorem, ex potestatibus tribunatum militum: est autem proprius significator infirmitatum uiolentarum, ut uulnerum, &contussonum. Sol calidus ualde, in passiuis paululum declinat ad siccum, bo nus, uelocis progressus, serenitatem, &ubertatem, fidem, magna nimitatem, splendorem, iustitiam, bonos mores, redolentiam, proprius uitae significator est: ex potestatibus indicat regnum, &satrapiam. Et quia iusti Principes â Sole significantur, ideo communiter tales inuicti sunt, &fortunati, ac principatus ille diuturnus: nam tales in Solis dominio positi sunt. Significat etiam iudices &legum administratores. Venus humida plurimum, maximè orientalis: calida paululum, magis tamen occidentalis: bona, uelocis progressus, si gnificat tempora humida, leues pluuias, &ubertate, ocium, intemperantiam, &modicam sapientiam: ex potestatibus magistratus annonę, &pinguium censuram: est propria significatrix uoluptatum dibzy G Google &deliciarum: cum Saturno significat uenena, ac libidines turpes. Mercurius siccus, plus tamen occidentalis, temperatus in acti uis, orientalis tamen modicè calidus, uelocis progressus, sed longe uelocioris permutationis: cum Saturno summam infidelitatem, cum Sole supremam fidem, cum Marte maximam proditionem &uiolentiam. Cum Venere, &loue, non bene sociatur: cum loue facit aduocatos &patronos, exterius quidem autoritate &mori bus graues, ambitione atque summa auaritia usque ad iniustitiam interius laborantes, &hoc est, quia ambo planetę duplicatorum sunt corporum, &inimici, cum Venere autem industriosos Mu sicos, at nihil flagitij praetermittentes, ob hoc tales rarò integra uita sunt, aut ad senectutem diuites euadunt: ambo enim planetae inferiores &leues sunt: dignitates eius sunt, tabellionatus, à secre tis, docere pueros: dat grandines &sterilitates, apparitiones igneas: facit male positus lusores, &fures, non est amicus uitae.