# Libelli quinque 252.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 252.1 to 252.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/252.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/252.1

non enim eadem est scien tia futuri, & partis magis manifeste. Eadem autem est causa effectus, & scientiae, qua ad effectum illum perducimur. ¶ Saturnus cum in Martis domibus comburitur, Marsque illum aspexerit, figuras conicas ex uaporibus ascendentibus saepe generat, quae sunt signa futuri terraemotus. ¶ Nullius planetae cum altero, praeterquam cum Luna, exacta coniunctio, ut per ipsam signum ascendens sciri queat, haberi potest. 80 Boreales planetae, in declinatione, & latitudine, ualidiores semper australibus, cum reliqua paria fuerint. 81 Tinfortunis, ut ueneno utaris, ualidos enim habent effectus, sed, ut illo, tamen parce. 82 Dixit Ludouicus Rigius, Luna iuncta Marti, in aereis signis, percussionem ab homine, maxime in Geminis significat. Sed in igneis, in opposito Martis, uenenosos, & plerumque exitiales. ¶ Cum in aliquo morbo, luminaria sunt ambo cum infortunis, uel eorum oppolito, in initio ipsius, uix euadet aeger ab eo. 84 ¶ Longe difficilior est hic liber, quam magna Ptolemaei compositio, uel magna ars, aut Archimedis Sphęroidica, uel Ari stotelis Physica, Platonisue aenigmata. 85 Repetitio necessaria est in hac scientia, uel ob difficultatem, uel ob necessitatem, uel ob utilitatem ingentem, aut ob contradictionem. 86 ¶ Sicut proprium est cordis Leonis facere fortem & comem, ita cordis Scorpij, rapacem, & praecipitem, ac Caniculae ambitiosum, ac magnanimum. 87 ¶ Per applicationem Lunae ad fortunas, aut Solis radios, illis non existentibus morbo inimicis, non infoelicibus, nec in infor tunarum potestate, salus in morbo acquiritur, per applicationem autem ad infortunas dominantes, naturae morbi similes, aut radios malos Solis, simili modo mors fit. 28 Morbi frigidi & sicci, atque hi sponte longi, à Saturno: hre ues uero, calidi, & sicci, à Sole, uel Marte, incrementum accipiunt. Hi uero soli natura sua mortales, frigidi & sicci, quoniam non aliud mors est: calidi autem & sicci, praefocantes. casu autem, aut permutatione caeteri perimunt. 89 Coniunctio luminarium in Ariete, facit alienationes, & mortes, Si Venus ac Mercurius ibi retrogradi fuerint, hoc idem ferme in Scorpione & Capricorno, ac etiam in humanis signis. 90 Cum coniunctio ipsa luminarium ceciderit in sexto, septi mo, uel octauo loco ab ascendente initij morbi, infortuna aspiciente, aeger in mortis periculo uersabitur.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
