# Libelli quinque 254.6-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 254.6 to 254.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/254.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/254.6

129 ¶ Quae autem Solis ac Martis, crudeles efficiunt, aut turpes, uel infoelices, plerunque audaces, ut cum Luna ascendente, uel eius domino, & si interfectori planetae associentur, uel Soli, aut Marti, uix euadet, quin igne, etiam si fulgure opus sit, moriatur, pauperes etiam, & ad literas ineptos, suis locis efficiunt. 130 Martis autem & Lunae, populares, seditiosos, turpes, ua gos, inconstantes, laboriosos, pauperes, infames, oculorum uitijs captos, morteque repentina exitum sortientes, equilones ac bibones immoderatos. 131 Iouis & Martis, fortes, foelices, promptos, fortunam ma gnam & infortunia, ut nihil in illis sit mediocre, praeter formam, & mores, qui mixti sunt. 132 Veneris & Lunae, formosos, aut segnes & luxui immenso deditos, uel bene fortunatos, aut mulierum amatores 133 I Confidentia hominum est, cum domini (ac pios. ascendentis, & Planetae plures, in suis fuerint dignitatibus, & cum luminaria, & dominus ascendentis cum fortunis & cum Luna fuerit lumine ac motu aucta, cumque dominus ascenSS ij dibzy G Google ascendentis natura talis est, & orientalis à Sole, & in superiore eccentrici parte, ex oppositis autem, maxima diffidentia.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
