# Libelli quinque 255.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 255.1 to 255.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/255.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/255.1

134 Pessimi mores fiunt ab infortunis, maxime iunctis inter se, uel cum Mercurio, in septimo loco, post in octauo, inde in no no, nam Deum tunc non uerebuntur, atque hoc magis, si uim habeant in ascendente. 135 Melior est infortuna in ascendente foelix, & fortuna in secundo loco, quàm fortuna in ascendente foelix, & infortuna in secundo loco, primi tamen differentia maior est. 136 T Saturnus in quarto loco, in fixo signo, maxime in Tauro uel Aquario, firmam significat fortunam, & tamen plerunque malum finem. Quoniam malitia eius frangitur, sed non tollitur. Mars inobedientes subditos, & seditiosos facit. 137 Leues sunt, quibus ascendit Taurus & Aquarius: leuiores quibus Pisces, at leuissimi quibus Aries, & inconstantes: inconstantes & quibus Cancer, sed non leues, creduli tamen, quibus uero planeta leuis in ascendente, cursu uelocissimus, prompti, fallaces, & inconstantes. 138 ¶ Quando dominus ascendentis fuerit in uia combusta, natus confusus erit in negotijs. 139 TCum infortunae, in decimo loco, ascendenti non amicae, atque ibi peregrinae fuerint, natus erit suspitione plenus, atque eo magis, si in corde coeli. 140 Ptolemaeus radices artis posuit, nos autem obscura eius dicta declarauimus, suppleuimusque deficientia, & ambigua deter minauimus. 141 I Causa autem quòd mille nugas inuenerint Ptolemaeo posteriores, fixas autem reliquerint, fuit, quòd plurimi ex his, ex Grammatica translati, artem penitus ignorauerunt, ut Firmicus, Albumasar, Albubater, Bonatus. atque Pontanus. Alij secuti Alphonsi tabulas, cum loca stellarum parte 1. & mi. 9. aucta essent supra ueritatem, eos qui fixas infoelices cum luminaribus habebant fortunatos cernentes, alios qui non habere uidebantur, rursus itized by Google Dic sus infoelices, crediderunt uanam esse illarum significationem. Alij ex tanta multitudine, quas praecipue deligerent non habentes, aut nullam uim inesse uoluerunt, uel adeò confusam, ut sub arte non comprehenderetur. Alij proprietates praecipuarum nondum perspectas à praedecessoribus crediderunt. Alij ob rationem diuersarum opinionum in motu earum, loca incerta ipsarum existimauerunt. Stellae fuerunt, ad uariationem temporum, in paucis interuallis, alioqui Sol ab initio Arietis ad finem Leonis, perpetuo calore terram quassans, fine imbribus, aut intermissione, sterilitatem & nimios aestus pareret.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
