# Libelli quinque 256-2

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DEGMMENVIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/256-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/256-2

DEGMMENVIM VINTVM APHORISMORVM Astronomicorum Hieronymi Cardani. Vibuscunque Luna, ascendentis domina, sub terra fuerit cum cauda Leonis, & Virginis capite, & Sol in sexta, & Saturnus uel Mars in sua dignitate, in angulo septimae, perpetua debilitas inerit. Natiuitates fratrum, plerunque habentascendens unum, quia locus filiorum in parentibus unus saepe existit. 3 ¶ Quicunque habent Venerem in Ariete, in eadem parte, in qua Saturnus uel Mars geminos possident, hi omni erga pueros & sacras uirgines laborant incestu. ¶ Dominus secundae, in secunda, diuitias significat ex reditibus, in tertia, à consanguineis, uel itineribus, omnis igitur Planeta in domo sua, aliquid facile bonum aut malum ostendit. Omne impedimentum mali bonum, boni malum. ¶ Redditus lucis ad meliorem bonus est. ¶Aequalia sunt, seu simul tres significatores impediantur, seu unus à tribus. Mercurius in Piscibus, facit impedimentum in lingua, & in sermone absurdum, dicuntque aliud, quàm mente conceperint, sic & ascendens. T Cum Saturnus est in septima, uel Mars in coeli corde, fiunt detrimenta maiora. ¶ Quicunque natus fuerit aequinoctij meridie, uel hoc solo magnus euadet. ¶ Absurde copulationes sunt, Saturni Martis & Solis. Itemque Saturni Veneris & Lunae, 14 Semper autem Iupiter ualde potens in genntura, bonum aliquod ingens pollicetur. 15 Cometes ualde clarus ac conspieuus, tum etiam mobilis ac diuturnus, mutationem alicuius imperij decernit. 16 ¶ Saturnus, regna acquirit per laborem, fraudem, & infamiam. Mars per rapinas, fortitudinem, & saeuitiam. Iupiter autem per iustitiam, & probitatis opinionem. 17 Famosi uiri sunt, in quorum genituris Luna multorum recipit lumen planetarum, aut si fixae potenti regiae iuncta fuerit.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
