# Libelli quinque 256

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/256

Cum autem diuidua quasi existens, tarde, ipsa est in supremo parui circuli, atque alia eadem ratione. 147 ¶ In negocijs bellicis, Mercurius sit in summo parui circu li, facit enim impigros. 148 ¶ Quando planetae omnes aucti motu fuerint, ille ualde foelix erit, facile enim cuncta perficiet. 149 ¶ Quaecunque in ascendente, ad animi uires, cum Luna ad sensus & rationem, cum Mercurio ad intellectum. Cor enim ascendens significat, unde ira & audacia. 150 ¶ Radij planetarum, plus ad fortunam, impedientes, cor pora, animo uitiant aut instruunt. 151 Cum inter significatorem, & promissorem, nec regiae stellae, nec planetarum corpora aut radij fuerint, proculdubio tunc partes, annuos euentus significabunt. 152 ¶ Quando fixae magnae cum planetis fuerint, ut plurimum obscurabunt fixarum paruarum decreta. 153 Luna iuncta Saturno, plena luminibus, facit prudentes, tenaces, memores iniuriarum: affligit autem cerebrum, & uentriculum & membrum signo, in quo est, correspondens. 154 Luna in Solis quadrato non recepta, facit humiles corde, & parcos, sed tamen, qui in quibusdam rebus sint immoderati, ambitiosos, splendidos, & honoris cupidos. 155 Animae per Cancrum descendunt, per Capricornum ascendunt. Luna enim & Cancer, maxime uitales sunt. 156 ¶ Quarta Luna nati, ut in adagio est, plerunque sunt infoelices, nam luminaria simul in angulis esse non possunt, nec sese re spicere inuicem, nec esse in signis eiusdem naturae. Segmen

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
