# Libelli quinque 259.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 259.1 to 259.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/259.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/259.1

52 Finis rerum habetur, uel per periodum significatoris, uel casum qui prouenit ex concursu planetarum, ex quo accidit aliquid, quod alteri finem imponit, uel ex concursu dominiimi coeli cum luminari tempora diuidente & gubernante, idest Sole. 53 Cum quis artem nescit, transit ad ambigua, difficilia, uel mirabilia. 54 Bethen recte uidetur comparasse planetas, qui ab infortunis quadrata radiatione pulsantur, eis qui iam in extremam in cidunt calamitatem. ¶ Sed non recte existimauit, neque qui author est centiloquij nobilioris animam interrogantis praesensionem suturorum habere, hoc enim ut generaliter dictum, omnino falsum, inartificiosum autem penitus, si ad aliquos referatur. 56 ¶ Initium Arietis per se bonum est & alacre: turbulentum autem ac malum Librae initium. 57 Luna in Aquario & Piscibus, gratum minime facit natum principibus. 58 ¶ Cum domini trigoni ascendentis ceciderint, fuerit tamen in ascendente fortuna, aut fixa de natura fortunae, aut domini trigoni ex primis, natus poterit nutriri. 59 Proportio Martis ad Lunam plenam, minor est propor tione Saturni ad Lunam uacuam. 60 Saturnus in fixis, penuriam annonae facit, & hominum mortem ut inquit Rasis. 61 Saturni detrimentum majus est in aquis, Martis autem in terra. 62 ¶ Cum fuerit Luna à Planeta impedita, & cogeris electio nem ea die facere, pone ascendens signum ex domo uel exaltatione impedientis. 63 Opeized by Google Digi 63 TOperationes planetarum nunquam cessant, donec contrario, à planeta, aut fixa stella, aut signi parte contrariae qualitatis impediantur, uel in Solis radios incidant. 64 Cancer, significat aquas pluuias, propriae, & currentes. Scorpius lacunas & stagna, maria autem Pisces. ¶ Signa mobilia itineribus ualde commoda, & celeritatem & reuersionem indicant, fixa autem pessima. ¶ Cum in genitura alicuius Sol geminatur, ut aliquando contingit ex ratione aspectus, ille seditionem mouebit aduersus principem, aut illustris erit, & hoc cum in eadem hora hoc acciderit. ¶ Cumque tres Soles eodem modo, & in ambitu medij circulus completus ac permanens admodum Iridis, eo anno, in ciui tate libera, nascetur ex ciuibus rex, quòd si cum hoc stella apparuerit in die lucida, erit eadem hora. ¶ Res omnis quae celeriter fit ac destruitur, & redit, est de natura Martis. ¶ Quae autem destructa celeriter, nunquam redit, est de natura ambarum infortunarum.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
