Latin
DEGMMENVIM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 260
Unproofread scanNot analysed yet
¶Primogenitus, majus habet significatum super parentes, completum autem, donec alter nascatur filius, completum autem dico, eius comparatione solum, quod significare potest. 76 ¶Natiuitates regum, habeant signum igneum in ascenden te. Quod si cum hoc cor coeli etiam in igneo sit optimum erit. 77 Tropica signa, quae sunt, Cancer &Capricornus, homines animo &moribus, &corpore inaequales faciunt: aequinoctia, Aries &Libra, moderatos. 78 Cum Sol fuerit in suo trigono, in eorde coeli, in aspectu Lunae, natus erit potens. 79 Cumque domini loci Solis, Lunae, &ascendentis, fuerint 3 Sole orientales, ac potentes, natus seipsum euehet ad magnum statum, modo Luna non obstiterit. ¶Dixit Rasis, cum quis postulauerit aliquid, Luna eunte ad Iouem, cum capite existentem iuxta coeli cor, obtinebit à Deo &ab hominibus. 81 Cum Saturnus cordis coeli dominus fuerit, natus difficul ter impetrabit à principibus. 82 ¶Cum fuerit fortuna retrograda uel debilis, in locis Saturni uel Martis, contrariam habens qualitatem significatori, de struet ipsum ut infortuna. 83 ¶Quando dominus secundi loci, aut loci Iouis, ad dominum ascendentis pergit, &maxime, si ille dominus ascendentis Iupiter sit, toto tempore uitae suae in diuitijs acquirendis foelix erit adeò natus, ut de eo homines admirentur. 84 ¶Cum dominus cordis coeli retrocedendo applicat domino ascendentis, natus erit multum principi necessarius. 85 Non incipias iter, domino ascendentis, uel loti Lunae, in sexta, uel octaua, uel duodecima existente, timetur enim carcer, uel morbus, aut mortis suspitio. 86 ¶Signa significant corpora: &planetae quae mouent ea: &illorum comparatio ad suum orbem, &luminaria, maxime So lem, exitum ipsarum rerum. ¶Rumores sparsi, Luna cum loue existente, &in signo ma sculino, ueri sunt plerunque, hoc tamen non est necessarium, quia opus humanum est, non naturae. 88 ¶A prima diei hora usque ad sextam, sanguis praedominatur, inde etiam somni dulces, à sexta ad duodecimam bilis, atra autem bilis inchoante nocte usque ad medium eius, sex reliquae ho rae pituitae dedicantur. ¶In omni coniunctione considera locum, &quis eorum fit superior. 90 Cum dominus ascendentis aspexerit Solem benigno aspectu, uel fuerit orientalis proximus Soli, uel iunctus domino cordis coeli, natus à regibus diligetur, causam autem habebis ex natura domini ascendentis ipsius, ac illius loco. 91 Cum duae infortunae iunguntur (inquit Rasis) inspice cum quo Luna concordat in latitudine, nam si cum Saturno, erit fames ac lues, si cum Marte, strages, caedes, ®norum permutatio. 92 Et similiter, cum lupiter &Venus iunguntur, Luna si Ioui concordet in latitudine, erit iustitia &quies: si Veneri, gaudia &uoluptas. 93 Cum in eadem parte fuerint, Sol, Iupiter, &Venus, natus erit propheta. Cum in eadem parte fuerint, Sol, Mars, Venus, in Vene ris dignitatibus, qui nascetur, fiet rex potentissimus, eumque audient omnes sponte, sed malis quassabitur morbis. 95 Cum Sol &Saturnus, in corde coeli, in eodem fuerint puncto, natus erit maximae authoritatis. 96 Cum lupiter &Luna, in eadem parte fuerint, ad absidem ascendentes, erit natus in diuitijs foelicissimus.