Latin
DEGMMENVIM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 262
Unproofread scanNot analysed yet
112 Dixit Albubather, &rectè inquam, cum omnes planetae in sexto loco fuerint, octauo, uel duodecimo, natus non nutrietur. 113 Maximum detrimentum ut non nutriatur à Luna est, quoniam ipsa cerebrum significat, pueri autem conuulsione capiuntur. 114 ¶Anni reuolutio, alia quidem in temporibus, &est Solis ad eundem punctum ab aequinoctio reditus, alia autem in mundo, &est reditus ad eandem fixam, alia autem in genituris, &est reditus ad priorem locum, addita tanta parte eclipticae, quantam peragrare potest in una die naturali. 115 Annus ac dies similis est. dicimus autem diem, cum Sol reuertitur ad locum peragratum. idem etiam in anno statuendum, est enim reditus ac transitus partium, quas in una die naturali peragit. 116 TLuna cum coniungitur, aut Soli opponitur, in abside est sui eccentrici, cum igitur in quadrato Solis est, optime posita est. 117 Saturnus ac reliqui superiores, in abside eccentrici gau dent: &in primis apparitionibus orientalibus, Venus &Mercurius in opposito absidis, sed hi non aequaliter se habent. Luna in opposito absidis eccentrici, &in opposito absidis parui circuli, elementorum enim est domina. opponitur autem absidi eccentrici cum iuxta Solis quadratum fuerit. 118 Contratiorum latitudines magnae sunt, ipsa tamen con tigua sunt, ob haec circa illorum terminos etiam periti falluntur. 119 Cum fuerit Iupiter, aut Venus in medio duarum infortunarum, illis propinquus, dicentur tres infortunae, hoc autem maxime in Virgine, uel Scorpione, aut Capricorno. 120 TIdem autem continget, si Venus cum Marte &Mercu rio, aut Iupiter fuerit, Marte super ipsos eleuato, idemque de Saturno dicendum erit. 121 Cumque Mars cum Sole, &ibi Iupiter, altior autem Mars, aut Iupiter cadens, erit hoc deterius, minus autem in Saturno. ized by Google Dic 122 Et generaliter, si fuerit infortuna fortunae cadenti copu lata, aut infortuna eleuata, fient duae infortunae, nihil ferme iuuantes &multum nocentes. 123 ¶Quod si fortuna eleuetur, infortuna iuuabit quidem, sed &nocebit, quoniam detrimenta magna facilius est inferre, quàm foelicitates, impediuntque detrimenta foelicitates, foelicitates autem detrimenta impedire non solent. 1545. die 7 Nouembris, ho. 1. mi. 36. ante S/R meridiem. Cor coeli, i no. Reuolutio 45. nostra. Haec est reuolutio una nostrae genitarae, secundum modum processus Solis, &est anum praesentis, &significat quo ad naturales ciusas robur uitae, sed est in reliquis, medio eris. Sumpsimus exemplum in nostra, quoniam nullius alterius praeterquam filiorum, tempus exquisitum habemus. 124 Filiorum &parentum dilectio, sicut &fratrum ex geniturà filiorum, ex genitura parentum, et ex comparatione utro rumque fit. manifestum est autem quinque modos fieri.