# Libelli quinque 263.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 263.1 to 263.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/263.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/263.1

sed tres maxime considerari debent, nam si dominus filiorum ad dominum geniturae in patris natiuitate accesserit, filij parentibus obedient, ob haec autem aliqui obedient alij non: alios diliget alios autem non: cum his autem erit concordia, & quies, cum aliis autem non125 Faba ipsa, plena Luna seri debet, sed lens post diuiduam Lunam ultimam. quo tempore & amuleta doloris capitis auelli solent, ut plantaginis radices. 126 ¶ Quicunque oriuntur à 16 Librae ad 19 Sagittarij partem, nostris in regionibus, ad carceres & uincula proni sunt, est enim Andromeda in occasu. 127 ¶ Infoelicem autem fortunam sortiuntur, quibus â 23 ad 27 Tauri ortus est, nam Delphin cor coeli occupat. 128 ¶ Sic & ingeniosi ac subdoli, quibus ascendens est A 12. ad 20 partem Piscium, triangulus enim cum illis partibus exoritur. 129 ¶ Absis Solis, ab Ariete ad Cancrum, inhabitabilem reddit Austrinam partem, Borealem autem habitare facit. à Cancro ad Libram, bene habitabitur Borealis, & Australi dominabi tur. à Libra ad Capricornum, Austrina habitabitur, sed Boreali parti minime imperabit. à Capricorno ad Arietem, imperabunt Australes Borealibus quasi desolatis. 130 T Sol habet aurum, sed Luna argentum, aes habet lupiter, ferrum Mars cum calibe, plumbum autem Saturnus, stannum Venus, cuprum Mercurius. 131 Metallica autem, ut argentum uiuum, ac sulfur, & calchantum, ac reliqua huius generis, partibus coeli, non autem pla netis subsunt. 132 Lapides autem ac gemmae, tum herbarum ac arborum species, proculdubio subsunt fixis, in quibusdam tamen uirtus planetarum magis apparet. 133 Sol habet micantes Carbunculum & Adamantem. Iupiter Saphirum & Smaragdum, Granatum & Corneolum. Saturnus Onicem, laspidem, & genus quod ex eo perspicuum est, uocatum Heliotropium, habet & Topasium. Luna habet Luna: rem, & Caeruleum lapidem, & Corallum & Calcedonium. Venus Turchesiam, Margaritam, Berillum. Mars Garatronium, Magnetem, & lacintum ac Ametisum ex perspicuis. Mercurius Achatem, Chrysolithum, raros ac uarios plerosque lapides habet. Qui uero affines sunt his, ad genus suum reducuntur, ut Prassius ad Smaragdum, Balassius ad Carbunculum. 134 ¶ Similiter & in arboribus, Laurum habet Sol & Cinamomum. Myrtum Venus, & Vitem & Oleam. Saturnus autem Taxum & Cupressum Sorba Mespila. Iupitur Citria, & omnia eius generis, tum Ficus. Mars, Robur & Iuniperum ac Piper.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
