# Libelli quinque 265.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 265.5 to 265.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/265.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/265.5

156 ¶ Solis uis est, calefacere & producere, Lunae autem humectare & aquas mouere, Saturni, infrigidare, & Martis, exurere, & Veneris, aerem mitem facere, ac rorem dare, & Iouis, pulchram serenitatem ac salubritatem inducere, & Mercurij, flatus mouere, ac aeris qualitatem saepe mutare. Cum igitur haec absque radijs uel accessibus uideris, iudica eum planetam dominari, & locum in quo tunc est, esse ex illius praecipuis dignitatibus, uel quod fixae suae naturae copulatur. 157 TVitae ualidae sunt, quibuscunque Aries, uel Leo ascendit, & Sol est in nono, decimo, undecimo, uel septimo loco, aut Taurus uel Cancer, Luna uero in his. 158 ¶ Quando Sol cadens, aut Luna, aspicitur ab infortuna, in angulo potenti, ut nutritionem non indicet, ipso luminari mo tu proprio ad ipsam infortunam perueniente, natus ut plurimum ea hora morietur. Dig 159 Cuicunque cor coeli est septimus locus suae ciuitatis, natus ille oppugnabitur in ea, & si fuerit oppositum loci Saturni uel Martis, uituperabitur, & si ascendens sit locus iste pro coeli corde, non euadet quin in ea male moriatur. 160 In directionibus, maior securitas est in radiis, post in fixis, ultima in finibus uis est.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
