# Libelli quinque 269

Girolamo Cardano, Libelli quinque, DEGMMENVIM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/269

7 Luna cum in Ariete fuerit, bonum ingenium, sed mutabile praestat. Claudicationes, oculorum obliquitates, & crurium, ac reliquae calamitates, à Luna damnata efficiuntur, quod conuulsionem moueat. ¶ Veri motus, actiones perficiunt, medij autem sunt, ut iliorum exempla. 10 Cum Sol superiorum aliquem respexerit, eandem consi dera habitudinem illius aspectus in dimidio reuolutionis, & quar ta parte, ut aliorum sit 15. aliorum 18. aliorum 20. uel 40. uel reliquorum. ¶ Vehementes etiam sunt reditus ad eadem loca, in tempore reuolutionis, cum Sol planetam aliquem aspexerit. 12 Cum Saturnus, Venus, & Mercurius miscentur, facient uirum pollutum omni libidinis genere. Sed si in dignitatibus So lis, erit splendidus praeter hoc. Si autem Saturni & Mercurij, eru ditus admodum. Si autem Veneris, erit magis circa foeminas, quàm pueros, & erit comis & uenustus, in omnibus tamen his uenereorum impotentia, quandoque laborabit. ¶ Sed si Mars & Venus & Mercurius misceantur, tunc fla gitia eius erunt immensa, uim stupris adhibebit, & spintria erit, mastrubator, crudelis, deceptor, & fine ratione, potens in Vene re: foeminas tamen magis diliget pueris. 14 Curua signa sunt Aries, Taurus, Cancer, Scorpius, & Capricornus, conuersiua Cancer & Capricornus, aequinoctialia Aries Libraque, bicorporea eadem & communia, Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces. Fixa, Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius, reliqua autem sunt mobilia. Humana, Gemini, Virgo, Lihra, Aquarius, & prima pars Sagittarij. Aquea, Cancer, & Piscet, 17 Luna bene fert Venerem: Sol etiam Iouem. 18 ¶ Quaecunque uehementia sunt circa animam, etiam pro parte in filios transeunt, quae autem leuia sunt, talia autem plurima corrigit educatio, ualidissima uero etiam irritat, mediocria tamen lenit. 19 ¶ Quando Iupiter cum Marte, aut Saturnus cum Venere, aut Sol cum Luna, aut infortuna aliqua, aut regia mala cum

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
