# Libelli quinque 27-2

Girolamo Cardano, Libelli quinque, Cap. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/27-2

Cap. XXIIII. Vm producta fuerit linea, à polo zodiaci per uerticem nostrum, ipsa terminabitur per gradus 90. distans ab ascendente, & totidem ab occidente: & talis punctus erit magni roboris, & similiter stellae quae in eo fuerint secundum longitudinem, quae uerò in circulo medij coelij, secundum ascensionem considerabuntur. Exemplum, ascendit 7. gradus tauri, igitur Mediolani coeli me dium est gra. 19. capricorni, & aliud coeli medium secundum zodiacum est gra. 7. aquarij. Stellae igitur, quarum longitudo est in 7. gra. aquarij, uel quae coelum mediant cum 19. gra. capricorni, erunt ualde potentes: quae autem ascenderint cum 7. gra. aquarij, aut secundum longitudinem fuerint in 19. gradu capricorni, non erunt dignae consideratione. Modus inueniendi artem iudicialem. Cap. XXV. Vam plurimas genituras habere oportet, atque tem porum considerationes: ac sic in euentibus planeta rum inter se concursus, ac ad fixas obseruare in dire ctionibus reuolutionibusque. Cumque ex eadem configuratione idem effectus prouenerit, saepius statuendum iij dum est de congressu illo, aut natura fixarum secundum proprie tates illius euentus, ut etiam in reliquis praedicere possimus. De temporum natura. Cap. XXVI.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
