# Libelli quinque 273.5-7

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 273.5 to 273.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/273.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/273.5

66 T Causae separationis uiri & uxoris, sunt diuersae, secundum leges, & in his ingreditur luminarium discordia, cum malis aspe ctibus infortunarum, praecipue mutuis. 67 J Causae non ducendi uxorem, & coelibatus, in uiris, est Lunae combustio, cum Saturno, item magnum Lunae à Saturno impedimentum, ac rursus, concordia geniturae, cum sacerdotum & heremitarum principijs coelestibus. Sic & in foemina, si plane ta sit cum Sole combustus, aut Sol a Saturno uehementer opprimatur, aut genitura cum principijs monasticorum conuenerit. Atque haec in his qui suo iure utuntur. 68 J Concubinae autem, & pellices, & secreta matrimonia, & pueri nubiles, à Saturno, Marte, ac Venere decernuntur, absque luminarium testimonio. 69 I Si diuortij significatoribus Venus praefuerit, erit ob adulteria, & ueneficia. Si Mercurius, erit publicum. Si Mars, ualde infame, uiolentum, & periculosum. 70 T Si Saturnus, aut Mars, cum Venere conueniant, aut inter se, in signis communibus illis, ut Libra, & Capricornus, natus consanguineam pro uxore habebit. Quòd si in ascendente fuerint significatores, erit nouerca uel soror. ¶ Si Sol, ac Saturnus, & Venus, in communibus illorum signis fuerint, in septimo loco, natus commiscebitur nurui, aut filiae fratris, uel sororis. 72 T Cum Venus Marte potentior extiterit, natus sectabitur nobiles. ZZ 7ῇ Pla ¶ Planetae orientales, ad pueros magis inclinant, cum in masculinis signis fuerint. 74 ¶ Iupiter, Sol, & Mercurius, sunt castitatis & pudoris authores. Venus & Mars, impudentiae & libidinis. Luna & Saturnus, uario modo se habent. 75 ¶ Quando Mars fuerit cum Hercule, & Luna cum arctu ro, fueritque Mars in septimo, nono, decimo, uel undecimo loco, uel in ascendente, natus occidetur ab hominibus.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
