# Libelli quinque 274.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 274.5 to 274.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/274.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/274.5

90 Loca sublimia sunt, primus, decimus, undecimus, septimus, nonus ac duodecimus, his adnectuntur quandoque quartus & octauus. 91 Cum infortuna fuerit cum umbilico pegasi, Luna cum cane ardente, natus morietur ex iaculo ignito uel morsus à feris. 92 7 Cum infortuna fuerit cum umbilico pegasi, Luna autem cum splendida lirae, natus biothanatus erit, multis tamen modis hoc contingere poterit. 93 Cum infortuna fuerit cum dorso pegasi, Luna autem cum cingulo orionis, natus in aquis obruetur. ¶ Cum uero contrario modo planetae disponuntur, occidetur hominum manibus. 95 Cum Luna fuerit inter pleiadas, & infortuna cum corde Leonis, nato oculi effodientur uel eorum alter. 96 1 Cumque Mars inter pleiadas fuerit, Luna cum corde Leonis, natus à multitudine occidetur. 97 Et si Luna fuerit cum altera canicularum, uel cum cuZZA spide dibzy G Google spide Sagittarij, & ibi, aut in opposito, uel quadrato, Sol cum infortuna, maxime Marte, natus igne cremabitur. 98 Cum Luna fuerit infortunata in sexta cum constellatio ne, natus morbo obcaecabitur. 1534. die 11 Ianuarij, ho. 21. horologij. mi. 34. Cor coeli, 5 X. I. V. G.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
