Latin
SEGMENTVM VI
Girolamo Cardano, Libelli quinque 276
Unproofread scanNot analysed yet
1106 Et detrimenta ualida radiorum Solis, à fortunarum aspectu non emendantur. 107 T Cum Mars Veneri commiscetur, fiunt clamores &uio lentiae in Venereis, cum autem Saturnus, foeda omnia, cum do. lo ac insidijs. 108 Et non est dubitandum, quod usque ad adultam aetatem, sufficit consensus geniturarum filiorum, ad eorum ingentia detrimenta significata per genituras parentum. 109 TLuna, cum minus perambulat partibus 13. minutis 10. tarda est motu, &in summo consistit parui circuli, &dimetiente minor, tunc igitur lente effectus suos producit, &siccior est. 110 ¶Obserua locos, ubi quilibet Planeta incipit retrograda ri, à retrogradiendi tempore, &stationem secundam in directis: &ibi planetae per directionem permutabuntur, &eodem modo loca in quibus iunguntur Soli, uel opponuntur, &absidem ac oppositum eius. 111 ¶Sol alligat planetas omnes corpore suo, praecipue supe riores. Saturnus &ipse hoc corpore suo facit, praesertim inferiores, maxime Mercurium, omnes igitur stupidi. 112 ¶Quando Venus fuerit domina ascendentis, cum corde Leonis, &Luna cum capite, &in sextili Martis. nec fuerit im pediens in genitura mulieris, mulier illa erit pulchra, &ob pulchritudinem nubet uiro potenti, &ex paruo statu in magnas di uitias ascendet. 113 Quando Veniis cum Saturno fuerit, &Mars &Mercurius in loco Lunae, natus erit stultus, philosophum se putans. 114 Quando Luna fuerit sub radijs Solis cum Mercurio, aut Mercurius sub Solis radijs, Luna diminuta lumine, natus erit stultus, sed non omnino. 115 ¶Sol in Cancro existens, Luna lumine diminuta sub terra, erit sicut asinus. ed by Google igit 116 ¶Quando Saturnus cum Mercurio in ascendente fuerint, &Iupiter eis oppositus, erit autem retrogradus, &in septimo loco, natus erit duri sensus.