# Libelli quinque 277

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/277

117 Mars & Mercurius, ac Venus, fortunata Luna, uel in Solis domicilio iuncti, faciunt histriones. 118 Mars & Mercutius cum Luna iuncti, maleque dispositi, fures aut latrones faciunt. Quod si Saturnus aspexerit eos, uel in septimo loco fuerit, ob scelera dabunt poenas. Sola etiam radiatio mala, Saturni & Martis ex angulo, hoc facere potest. 119 ¶ Valde eruditi sunt, quibus planetae Saturnus, Venus, Iupiter, ac Luna, Mercurium exquisite respiciunt, uno ex his, non Saturno tamen, nec Luna, in ascendente existente, atque in horoscopo, & nullo alio planeta in angulo, nec ex his ipsis existente, omnis enim planeta robustus in angulo, impedit sapientiam. 120 Venus, cum locum cum Marte commutauerit, adulterum facit, atque eo magis, si illum aspexerit, aut si cum regia de illius natura fuerit. 121 Tribades ac pedicones fiunt, à sexto ac septimo loco, oportet autem Venerem ac Mercurium commisceri. sufficiet post hos, quaelibet infortuna. 122 T Cum grauium scelerum indicia apparent, uide an infor tunae ualidae extiterint: nam si fuerint, premantque Solem, uel Lunam, uel dominum ascendentis, uel si dominus ascendentis combustus sit, aut hostis Soli, natus proculdubio poenas dabit. 123 Castitas sit, uel ex sola regia naturae Iouis & Veneris in ascendente existente. 124 TLuna, si Venerem, tum maxime domina ascendentis, uel fortunarum altera, in ascendente existente, aspiciat, natum comptum ac pulchrum facit. 125 Quieti sunt, quibus Luna in Tauro cum loue iuncta, uel etiam in Leone, uel Aquario, ijdem mansueti ac bonorum morum. 126 Mars prodigos facit, Iupiter liberales, Venus incontinentes pecuniarum in uoluptatibus, Luna tenaces, Sol continentes, VI.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
