Latin
278.5 to 278.8
Girolamo Cardano, Libelli quinque 278.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
aaa 135 Cum in regis genitura, infortunae potentes in mundo, &circulis, ac dignitatibus fuerint, luminaribus mediocriter se habentibus, regnum ad haeredes transibit: quod illi amittent. 136 Cum in filij regis genitura, uel eius ministri, plures planetae in eadem parte fuerint, tum maxime, Iupiter, Venus, Mars, &Mercurius, in signo humano, absente Sole &Saturno, natus infans loquetur, &excidium regni significabit, coniuncta enim est eius genitura, cum regni constitutione, quae portenta, prodigia &miracula producere solet. 137 Successuris in regno, facilior transitus, si Sol in Leone fuerit, adepturis autem, si in Ariete uel Sagittario. 138 ¶Quando Sol in corde coeli peregrinus, fuerit in quadra to Lunae existentis in septima, natus erit maximus inter suos, &repente morietur. 139 ¶Examina in genituris omnem Lunae conditionem, seeundum tres modos quibus exaltatur, usque ad amussim, opus est enim illis. 140 ¶Pro rege consule Solem, &Mercurium, &Martem. 141 Domum duodecimam, &quartam, &dominos earum, &planetas in eis existentes, pro carceribus considera, &Saturnus est proprius eorum significator. 142 T Cum infortunae in angulis, fortunae in succedentibus: aut Luna combusta, &dominus loci eius foelix, aut locus coniunctionis ab infortunis oppressus, &cadens, seu oppositionis, &do minus eius fortuna potens, uel lupiter cadens, &dominus loci eius foelix ac potens, natus ex infima fortuna &iuuenta miser ad bonum statum perueniet, idem in contrarijs. 143 Cui Luna est in loco Iouis, si lupiter non omnino sit infoelix, bonum est. 144 ¶Quando Luna Saturno iuncta, in angulo fuerit, etiam si rex fuerit, ad inopiam redigetur, dixit Albubather. 145 Statum dignitatis Sol retinet, ac uitae robur, is si cadat, dominus loci succedenti tempore dignitatem quidem adaugere potest, uitam roborare non potest. 146 ¶Qui Martem in secundo loco habet, caueat à mercatura. 147 Fortunae domini, natura sunt Sol, Luna, Iupiter, &coniunctionis locus. Venus autem in quibusdam tantum. 148 ¶Qui genituram habuerit pro diuitijs &honoribus infortunatam, &Lunam cum praeclara fixarum, fiet insperato po tens, inde iterum redibit miser, magnitudinem euentus, ex statu Lunae deprehendes.