Latin
28.1 to 28.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 28.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Onsiderabis primo coniunctionem Saturni &Iouis, in quo signo, &cum quibus stellis, &ubi Luna tunc ac Sol fuerint: nam haec erit dispositio illorum 20 annorum sequentium generalis. Similiter reuersionem Solis ad punctum illius coniunctionis, congressus aut labores: nam unius anni tempestatem indicabit. Et similiter ingressum Solis in initia Ari. Can. Lib. &Cap. qualesque fuerint radij Planetarum cum Luna, aut corpora fixarum cum ea in longitudine, aut coascendentia in angulo: qualisune fuerit locus luminarium in orbe, talis erit dispositio trium menssum intercepto rum, inter punctum &punctum. Pòst considerabis coniunctionem aut oppositionem luminarium, quae de illis proximius ingressum Solis in aliquod quatuor praedictorum punctorum praecesserit, atque per totam illam anni quartam reliquas coniunctio: nes, si coniunctio proximior fuit, aut oppositiones, si oppositio: &qualis fuerit status luminaris supra terram oppositionis tema pore, aut luminarium ad fixas planetas, &mundum, aut planetarum inter se, talis erit status illius mensis usque ad reditum. Nam si luminaria in ortu uel occasu fuerint, fortes facient mutationes: si in coeli medio, non mutabunt, aut uiolenter mutabunt: si à cuspidibus ceciderint, paruas: si ab angulis, leuissimas, aut nullas fa cient mutationes. Considerabis etiam congressus aliorum Planetarum inter se, &cum Luna: nam cum Luna ad ea loca peruenerit, aut ad ascendentia, sequetur effectus. Et similiter scies, quòd Saturnus cum Sole &Luna, magnas indicat mutationes, &temporum constitutiones: potissime autem niues, pruinam, frigus, tempus turbulentum, calorem in aestate aridum, anxium, non magnum. Iupiter cum Mercurio, uentos, &calorem auget, aërem conturbat, &pluuias non generales facit. Mars cum Venere pluuias, tonitrua &corruscationes fortes facit. Hi tres congressus maximas in coelo agunt mutationes. Et tempestuosa signa sunt Orion, &Arcturus, &Corona exoriens. Ventosa, Hoedi, &Capra, qui sunt in auriga. Pluuiosa, hiades, unde &nomen habent. Vergiliarum autem occasus, tempus in sua dispositione, in qua fuit, perseuerare facit. Aestuosa, leonis partes anteriores &duae caniculae ualde. Porrò ingressum Solis in octauae signa etiam obseruare conueniet, eorum initia in tabula stellarum Zodiaci indicauimus.