# Libelli quinque 28.1-4

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 28.1 to 28.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/28.1

Onsiderabis primo coniunctionem Saturni & Iouis, in quo signo, & cum quibus stellis, & ubi Luna tunc ac Sol fuerint: nam haec erit dispositio illorum 20 annorum sequentium generalis. Similiter reuersionem Solis ad punctum illius coniunctionis, congressus aut labores: nam unius anni tempestatem indicabit. Et similiter ingressum Solis in initia Ari. Can. Lib. & Cap. qualesque fuerint radij Planetarum cum Luna, aut corpora fixarum cum ea in longitudine, aut coascendentia in angulo: qualisune fuerit locus luminarium in orbe, talis erit dispositio trium menssum intercepto rum, inter punctum & punctum. Pòst considerabis coniunctionem aut oppositionem luminarium, quae de illis proximius ingressum Solis in aliquod quatuor praedictorum punctorum praecesserit, atque per totam illam anni quartam reliquas coniunctio: nes, si coniunctio proximior fuit, aut oppositiones, si oppositio: & qualis fuerit status luminaris supra terram oppositionis tema pore, aut luminarium ad fixas planetas, & mundum, aut planetarum inter se, talis erit status illius mensis usque ad reditum. Nam si luminaria in ortu uel occasu fuerint, fortes facient mutationes: si in coeli medio, non mutabunt, aut uiolenter mutabunt: si à cuspidibus ceciderint, paruas: si ab angulis, leuissimas, aut nullas fa cient mutationes. Considerabis etiam congressus aliorum Planetarum inter se, & cum Luna: nam cum Luna ad ea loca peruenerit, aut ad ascendentia, sequetur effectus. Et similiter scies, quòd Saturnus cum Sole & Luna, magnas indicat mutationes, & temporum constitutiones: potissime autem niues, pruinam, frigus, tempus turbulentum, calorem in aestate aridum, anxium, non magnum. Iupiter cum Mercurio, uentos, & calorem auget, aërem conturbat, & pluuias non generales facit. Mars cum Venere pluuias, tonitrua & corruscationes fortes facit. Hi tres congressus maximas in coelo agunt mutationes. Et tempestuosa signa sunt Orion, & Arcturus, & Corona exoriens. Ventosa, Hoedi, & Capra, qui sunt in auriga. Pluuiosa, hiades, unde & nomen habent. Vergiliarum autem occasus, tempus in sua dispositione, in qua fuit, perseuerare facit. Aestuosa, leonis partes anteriores & duae caniculae ualde. Porrò ingressum Solis in octauae signa etiam obseruare conueniet, eorum initia in tabula stellarum Zodiaci indicauimus.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
