# Libelli quinque 28.5-6

Girolamo Cardano, Libelli quinque, 28.5 to 28.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/28.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/28.5

Finis autem unius, alterius est initium: ueluti posuimus initium arietis octauae, in initio 26 graduum arietis nonae, & finem in 15 fine gradus tauri nonae, quia ibi proxime initium sumit tauri signum octauae. unde 20 gradus zodiaci, arietis signum octauae ostendet occupasse: medium eius igitur est gradus 6, tauri nonae. Habes igitur ex tabula ipsa, initia, media, finesque signorum octauae Sphaerae, ad quae cum Sol accedit, tales fiunt mutationes. Arietis priores partes, imbres & uentos cient, mediae temperatae, extremae aestuosae, & mutationem facientes. Borealia, aestuosa & noxia: australia, temperatiora, Taurus, priora ubique uergiliae uisuntur, turbulenta, uentosa & nebulosa habet: media, humida, & satis temperate calida: extre ma, ubi & suculae, ignea & fulmina cum tempestatibus agentia. Borealia, temperata: australia, instabilia ac incerta. Gemini priora, humida ac noxia, media temperata, posteriora incerta ac mixta. Borealia flatuosa, et terraemotum agentia: australia, arida ac aestuosa. Cancri initium suffocat, caliginosum, & terras quatit: ibi pesepe est: medium, temperatum: finis, uentosus. Borealis pars & australis, noxia, ignea, aestuosa.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
