Latin
SEGMENTVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 281
Unproofread scanNot analysed yet
¶Ratio dierum iudicatoriorum ad octuagesimum integra peruenit, sed &ad centuagesimum ¢uagesimum uigesimum, quia coeptus pro integro numeratur. ¶Quotiens igitur Luna, à puncto ad punctum transiens, orbem peragrauit supremum, redijtque ad eundem circulum positionis, toties Solem idem efficere, hoc autem in tempore breuiori necessarium est. ¶Quando Saturnus in Libra fuerit, &lupiter in Cancro, tunc magnae in mundo mutationes contingent. ¶Cum Luna in hieme, in signo aqueo, iungitur planetae retrogrado, pluuia erit uel nix, maxime autem Saturno. ¶Multitudinem uxorum, ubi unam tantum ducere licet, non ex planetarum concursu, aut signis communibus uenaberis: sed si cum hoc, radij Lunae, aut corpus eius, ad planetas, in aetatibus robustis applicuerint, ac mortis uxorum signa adsint. ¶Robur uxoris intelliges, ex statu, ad quem Luna per directionem eo tempore peruenit, sic &in filijs, ac succedentibus fratribus. 10 ¶Parentum autem, ac praecedentium fratrum, à statu signi ficatorum in loco anteriore, per annos totidem, quot illi geniturae tempus antecedunt. 11 ¶Cum in mulieris genitura, Mars sub Solis radijs fuerit, moechabitur cum uilibus &seruis, si uero illius loco Venus, cum nobilibus. 12 ¶Infortunae locis filiorum infestae, si parum fuerint debiles, habebit filios natus, si magis, nati morientut, si maxime, erit sterilis. ¶Cum uero dominus geniturae, infortuna fuerit, nec aspe xerit dominos loci filiorum, aut non infortuna existens, aspexerit inimico aspectu, natus filijs erit infensus. 14 Cum Dit 14 ¶Cum loci significatores à luminaribus remouentur, erunt filij illius illegittimi. 15 Cum dominus ascendentis fuerit in tertia, fortuna existens, natus inseruiet benefaciens consanguineis suis. ¶Cum secundus dominus tertiae domus fuerit infortuna in ascendente, familiares &serui nati obedient illi, sed male afficient eum. ¶Impossibile est aliquem undequaque beatum esse. Cum tertius tertiae domus dominus foelix fuerit, natus ex breuibus itineribus uoluptatem ac utilitatem capiet. ¶Saturno &Marte in Sagittario iunctis, &cum cauda existentibus, Luna per oppositum gradiens, si Sol fuerit ultra Libram, nec illi sub radijs, cum ad Cancrum peruenerit ninget. 20 Cum Saturnus &lupiter, ad radiorum uel corporum coniunctionem peruenerint, fiunt consistentiae temporum. ¶Saturnus &Mars, &Mars ac Sol, &Mars ac Mercurius, grandines generant, at aestate magis Saturnus, autumno Sol &Mercurius. 22 ¶Quae aestate &autumno grandines pariunt, eadem hieme niues, ac uere. 23 ¶Saturnus ac Luna in siccis temporibus, generant pruinam &uredinem. 24 ¶Saturnus ad luminaria, &Iupiter ad Mercurium, &Mars ad Venerem portas aperiunt, magnasque temporum mutationes efficere solent. 25 Cum ab altero aperientium ad reliquum planeta leuior defertur, idem ferme contingit, quod eueniret altero alteri applicante. 26 ¶Cum in temporum mutationibus leuis planeta ab altero ad alterum fertur aperientium portas, tum etiam in alijs, natura uincit eius ad quem defertur. 27 ¶Cum planeta dominus qualitatis temporis mensis proprij, in signo diuersae naturae ac contrariae fuerit, procrastinabibbb tur aeris constitutio, &similiter si luminarium coniunctio, à loco in quo Sol opus suum incipit, multum distiterit, &si eo tempore, non fit apertio conueniens illi constitutioni.