# Libelli quinque 281

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/281

¶ Ratio dierum iudicatoriorum ad octuagesimum integra peruenit, sed & ad centuagesimum & centuagesimum uigesimum, quia coeptus pro integro numeratur. ¶ Quotiens igitur Luna, à puncto ad punctum transiens, orbem peragrauit supremum, redijtque ad eundem circulum positionis, toties Solem idem efficere, hoc autem in tempore breuiori necessarium est. ¶ Quando Saturnus in Libra fuerit, & lupiter in Cancro, tunc magnae in mundo mutationes contingent. ¶ Cum Luna in hieme, in signo aqueo, iungitur planetae retrogrado, pluuia erit uel nix, maxime autem Saturno. ¶ Multitudinem uxorum, ubi unam tantum ducere licet, non ex planetarum concursu, aut signis communibus uenaberis: sed si cum hoc, radij Lunae, aut corpus eius, ad planetas, in aetatibus robustis applicuerint, ac mortis uxorum signa adsint. ¶ Robur uxoris intelliges, ex statu, ad quem Luna per directionem eo tempore peruenit, sic & in filijs, ac succedentibus fratribus. 10 ¶ Parentum autem, ac praecedentium fratrum, à statu signi ficatorum in loco anteriore, per annos totidem, quot illi geniturae tempus antecedunt. 11 ¶ Cum in mulieris genitura, Mars sub Solis radijs fuerit, moechabitur cum uilibus & seruis, si uero illius loco Venus, cum nobilibus. 12 ¶ Infortunae locis filiorum infestae, si parum fuerint debiles, habebit filios natus, si magis, nati morientut, si maxime, erit sterilis. ¶ Cum uero dominus geniturae, infortuna fuerit, nec aspe xerit dominos loci filiorum, aut non infortuna existens, aspexerit inimico aspectu, natus filijs erit infensus. 14 Cum Dit 14 ¶ Cum loci significatores à luminaribus remouentur, erunt filij illius illegittimi. 15 Cum dominus ascendentis fuerit in tertia, fortuna existens, natus inseruiet benefaciens consanguineis suis. ¶ Cum secundus dominus tertiae domus fuerit infortuna in ascendente, familiares & serui nati obedient illi, sed male afficient eum. ¶ Impossibile est aliquem undequaque beatum esse. Cum tertius tertiae domus dominus foelix fuerit, natus ex breuibus itineribus uoluptatem ac utilitatem capiet. ¶ Saturno & Marte in Sagittario iunctis, & cum cauda existentibus, Luna per oppositum gradiens, si Sol fuerit ultra Libram, nec illi sub radijs, cum ad Cancrum peruenerit ninget. 20 Cum Saturnus & lupiter, ad radiorum uel corporum coniunctionem peruenerint, fiunt consistentiae temporum. ¶ Saturnus & Mars, & Mars ac Sol, & Mars ac Mercurius, grandines generant, at aestate magis Saturnus, autumno Sol & Mercurius. 22 ¶ Quae aestate & autumno grandines pariunt, eadem hieme niues, ac uere. 23 ¶ Saturnus ac Luna in siccis temporibus, generant pruinam & uredinem. 24 ¶ Saturnus ad luminaria, & Iupiter ad Mercurium, & Mars ad Venerem portas aperiunt, magnasque temporum mutationes efficere solent. 25 Cum ab altero aperientium ad reliquum planeta leuior defertur, idem ferme contingit, quod eueniret altero alteri applicante. 26 ¶ Cum in temporum mutationibus leuis planeta ab altero ad alterum fertur aperientium portas, tum etiam in alijs, natura uincit eius ad quem defertur. 27 ¶ Cum planeta dominus qualitatis temporis mensis proprij, in signo diuersae naturae ac contrariae fuerit, procrastinabibbb tur aeris constitutio, & similiter si luminarium coniunctio, à loco in quo Sol opus suum incipit, multum distiterit, & si eo tempore, non fit apertio conueniens illi constitutioni.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
