# Libelli quinque 285

Girolamo Cardano, Libelli quinque, SEGMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/libelli-quinque/285

Oppositio. A dedma autem die Nouembris ad tredecimam fuerunt nebulae, & undecima fuit serena. Luna inter pleiadas hoc fact. Sed Iupiter & Mars alti resistebant, in alijs igitur regionibus plucre potuit, quanquam non multum, ob Iouis & Saturni trigonum, in 13 die pluit, quadrato inter oedente sed leuiter. Nebulae autem ab ingressu in Sagitarium. ¶ Mansiones Lunae ne inspicias, est enim Lunae uis, à loco suo, à loco in signifero, à lumine, planetis ac fixis. 58 Cum eclipsis Lunae fuerit in igneo signo, & Mercurius iuxta Solem, erunt uenti, hoc idem in oppositione. ¶Eclipsis tres habet uires, potentem ratione coniunctionis uel oppositionis: generalem, quoniam lente infrigidat, atque ideo in multos extenditur dies: & propriam, quae à loci dominatore habetur. 60 Robuccc 60 ¶ Robustissimae constitutiones, si primae sint, in primis restitutionibus operantur. Si autem debiles, in primis ualidis. 61 Sicut Gemini est uentorum auctor, sic Sagitarius niuium. 62 ¶ Oportet autem loci Lunae dominatorem obseruare. qui si fuerit Saturnus, duplicatas habebit uires cum Luna ad ipsum denuo applicatur. 63 Proportio Veneris ad ignea signa, est ut Iouis & Mercurij ad aerea. 64 Planetae non immutantur à fixis, iuxta temporum rationem, sed roborantur, Sol à Luna excepta.

---

Girolamo Cardano, Libelli quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
