Latin
Cap. XXIIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 29
Unproofread scanNot analysed yet
Leonis initium pestilens ac suffocans, medium temperatum, finis siccus &noxius. Septentrionalia, ignea ac instabilia: austra lia autem humida. Virginis initium calidiusculum ac noxium, in medio tempera tum, in fine aquosum. Borealis pars uentosa, australis temperata. Libra initio &medio satis temperata, extremis aquosa. Borea libus uentosa, australibus sicca ac pestilens. Scorpius prioribus frigidum, turbulentum, &niues agens: medijs temperatius, postremis turbulentus. Borealibus calidius, australibus humidius est. Sagittarius initio humidum, medio temperatum, fine igneum est. Borealia eius uentosa, australia humida &uariabilia. Capricornus prioribus partibus aestuat &nocet, medijs temperatius, postremis pluuiosum. Borealibus &australibus humidum ac noxium. Aquarius initio humidus, medio temperatior, extremis uentosus. Borealibus aestum facit: australibus frigus, turbidum tem pus, &niues. Piscis initia temperata, media humida, posteriora aestuosa. Borealia uentosa, australia aquosa sunt. Ita haec de signis à Ptole maeo accepimus, quoniam experimentis plura firmauimus: reliqua in libris decem descripsimus. FINIS. Dic ONYM HILR. CARDANI MEDICI, DE TEMporum &Motuum erraticarum restitutione libellus secundus. De motu Solis communi, &anno. Cap. 1. NNVM primi inuenerunt Thebaei Aegypti populi alia ratione, quàm ante diluuium ab Hebraeis prius fuisset obseruatus: nam Lunaris annus ille fuerat.